BATHYLLUS

BATHYLLUS
BATHYLLUS
ad olescens Samius ab Anacronte dilectus. Horat. Epod. Od. 14. v. 9.
Non aliter Samiô dicunt arsisse Bathyllô
Anacreonta Teium. ------
Item Pantominus. Patriâ Alexandrinus, Maecenatis delitium. Iuvenal. Sat. 6. v. 63.
---- Molli saltante Bathyllô.
Persius, Sat. 5. v. 123.
---- Nec cum sis catera follor,
Tres tantum ad numeros Satyri moveâre Bathylli.
Iuvenalis iterum Sat. 13. v. 119.
---- Ut video, nullum discrimen habendum est,
Effigies inter vestras, statuamque Bathylli.
Tacit. l. 1. Annal. c. 54. Indulserat, ei ludicro Augustus; dum Maecenati obtemperat, effuso in amorem Bathylli. Vide Scaligerum, Animadversion. Euseb. p. 155. Et quidem is Bathyllus Pantominus, tum Pylade inventor fuit saltationis, qualis Augusti temporibus in scena vetsabatur, et quae post illa tempora viguit passim, quaeque nihil amplius commune, aut coniunctum habebat, uti prius, cum Comoedia et Tragoedia, sed seorsim veniebat in Orchestram, tit ditemus pluribus infra, ubi de Pantomimis. Neque vero solum hi duo ὁμότεχνοι, sed et ἀντίτεχνοι fuêre. Primas enim in Tragoedia et tragicis argumentis saltandis cum Pylades obtineret, Bathyllus in Comoedia et comicorum argumentorum desaltatione principatum sibi vindicabat. Namque licet Italica saltatio, cuids auctores hi memorantur, ex Tragica, Comica et Satyrica saltationibus esset composita, haud ita tamen ex omnibus mixta erat, ut confunderentur, et ex tribus una fieret saltationis species: sed quum omnia Tragaediatum Comoediatumque et Satyrorum argdmenta primi saltare instituissent, Tragoedias secundum tragicae saltationis leges; Comoedias vero, iuxta comicae saltationis instituta, desaltabant. Hinc et inter ipsos Auctores ac inventores Artis facta dividia est, et in diverso saltationis genere contraria quoque factio instituta, quam ad discipulos suos et artificii per longam seriem successores uterque trausmiserunt. Etat autem Pyladea saltatio, gravis, seria, fastuosa, superciliosa, affectuum plena et tragica tota; cuius argumenta, antiquorum Poetatum tragoediae, Deorum Heroumque facta; personae, Divi, Duces, Heroes et Reges: Bathyllea contra hilaris, iocosa, pedestris, quaeque tota in rebus laetis versabatur, per omnia Comicae saltationi affinis; inducebat aut Satyrum saltantem et cum Amore comessatum cuntem, aut Panem, aut Echo, aut Ledam a cycno compressam et coetera eiusdem argumenti. Iuvenal. loc. cit.
Chronomon Ledam molli saltante Bathyllô.
Eiusdem salcationis ὑποχήματα propria facere videtut Plutarchus et Atheneut: quô nomine dicebantut cantica, quae in Comoediis Latinis antiquis ad manum ab histrionibus cantabantur. Unde saltatio Bathyllea revera fuit ὑπορχηςτικὴ: uniformis enim erat, et simplex et nihil aliud quam saltabat. Nullam enim moram, nutllam πάθος admittebat, sed concitatissimô ferebatur motu; eviusmodi φορευματικὰ χήματα Baccho et Veneti adsignat Lucian. in l. περὶ ὀρχήτεως, i. e. concitatas et celeres gesticulationes. Atque proin eiusmodi ferme tantum hypotheses et personas eligebat, quas saltare semper et moveri deceret, ut Panes, Satyros cum Amore comessabundos et lascivientes, aliasque similes iocis et salibus adsuetas, quales ex Comoedia et Satyrica notae sunt multae. Porro in Bathyllea una tantum fere persona saltabat, ut Pan, aut Echo, aut Satyrus: unde ὑπόρχημά τι Bathyllum saltare consuevisse tradit Athenaeus, Panis aut Satyri nimitum. Pyladeae vero saltationis histriones, non nudum aliquod aut simplex siccumque hyporchema desultâtunt, sed plura aliquando in uno argumento, etc. Uti vero Pyladeae ac Bathylleae Artis factiones per longam seriem ad posteros propagatae funt, ita plurimi utriusque successorum nominibus Auctorum suorum insigniti leguntur, Pyladaeque aut Bathylli dicti, licet non pauci aliter nominati fuerine. Sic aetate Galeni, h. e. Marci Philosophi Imperatoris cum tres nobihssimi Pantomimi orchestram calefacerent, qui urcibus saltabant et in orbem, duo illorum Pylades et Mirphus nominantur Galeno περὶ τοῦ προγιγνώςκειν: tertius, quem quidem non nominat, proculdubio Bathyllus fuit, etc. Nec omittendum, quamvis Pylades in Tragoedia, in Comoedia Bathyllus, excellerent, tragicas tamen ὑποθέσεις eriam Bathyllum aliquando saltâsse, et comicas Pyladem. Sed in sabulis Tragici argumenti multum sibi dispar Bathyllus et in Comicis Pylades mventus est. Seneca Controvers. l. 3. Et ut ad morbum meum te vocem Pylades in Comoedia. Bathyllus in Tragadia, multum a se aberrant. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino imper. c. 19.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Bathyllus — Bathyllus, Alexandriner, Freigelassener des Mäcenas, Vervollkommner der Pantomimik, auf dem Theater der Günstling des vornehmen und gemeinen Publikums. – B., der Liebling des Anakreon …   Herders Conversations-Lexikon

  • Bathyllus — A dancer/performer of pantomimus in the Rome of Augustus. Born in Alexandria, he was the favourite comedic performer of Maecenas. He is often described with the performer Pylades, Pylades being seen as the epitome of tragic performance and… …   Wikipedia

  • BATYLLUS — Bathyllus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Theodontius — was the author of a now lost Latin work on mythology. He was extensively quoted in Giovanni Boccaccio s Genealogia Deorum Gentilium , but is otherwise almost unknown. Boccaccio knew Theodontius s work through the Collections of Paul of Perugia,… …   Wikipedia

  • William-Shakespeare-Urheberschaft — Vorderseite des sogenannten First Folio (1623), tituliert mit “the first collected edition of Shakespeare’s plays”. Die „Folio“ Ausgabe mit ihrem Porträt spielt eine erhebliche Rolle in der Debatte um die Urheberschaft. Der Kupferstich wird… …   Deutsch Wikipedia

  • Aubrey Beardsley — vers 1895 Aubrey Vincent Beardsley, né le 21 août 1872 à Brighton et mort le 15 mars 1898 à Menton, est un illustrateur britannique, souvent associé au mouvement Art nouveau. Sa car …   Wikipédia en Français

  • Pantomime — (v. gr.), 1) Acteur, welcher blos durch Geberden u. künstliche Bewegung des Körpers (Mimen) auf dem Theater allein eine Rolle od. mit Andern ein ganzes Drama darstellt; diese Kunst heißt Pantomimik; vgl. Mimik; daher 2) Schauspiel, in dem ein in… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • PANTOMIMUS — Graece Παντόμιμος, in vett. Glossis notare Histrionem dicitur: l. 27. ff. de oper. libert. qui scenicis ludis operam navat: Luciano Παντόμιμοι iidem sunt, qui ὀρχηςταὶ, i. e. saltatores. Vide cum περὶ ὀρχήσεως. Sed priusquam οἰ ὀρχηςταὶ se a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PYLADES — I. PYLADES Pantominus celebris, primus saltationis Artem, a Tragoedia et Comoedia separatem in scenam Latinam introduxit, eamque ex tribus saltationibus compositam, Tragicâ, Comicâ et Satyricâ excoluit expolivitque, ac Italicam vocavit, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALTATIO — quanti fuerit a Veterib. aestimata, argumento multa sunt: id vero inprimis, quod ceremoniae nullae aut spectacula antiquiora fuêre, quibus Saltatio non adhiberetur. Est autem haec facultas quaedam, motibus ac gestibus corporis, certô artificiô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”